- AMPHIBALUS vel AMPHIBALLUS
- AMPHIBALUS vel AMPHIBALLUSitem Amphibalum et Amphibolum, apud Sulpicium in Vita S. Martini, Dial. 2. c. 1. Nec mora, Sanctus, paupere non vidente, intra Amphibolum sibi tunicam latenter eduxit. Vestis erat utrinque hirsuta ac villosa, eademque cum Amphimallo, unde vox deflexa: neque enim ab ἀμφιβάλλεςν deducitur, ut quidam censent. Gloss. S. Benigni, Amphibalus, byrrhus villosus. Ioh. de Ianua, Antibolus, vestis, quae est villosa, sicut est sclavina, quae cir cumcluditur et c. Eiusdem meminit Fortunatus de Vita Martini praedicti l. 3. c. 1.Qui tunicae interius non inspiciebat amictum,Amphibali exterius dum membra obtecta laterent.Caput etiam texisse, docer Vita S. Boniti Episcopi Claromont c. 2. Amphibali summitas ipsa. Et c. 7. Ut partam amphibali mei, quâ caput tegitur, retineas. Vita S. Deicoli Abbatis Lutrensis num. 20. Antequam sessum pergeret, birrum suum, quem Graeci amphiballum vocant, deponere voluit, refrigerandigratiâ, etc. Car du. Fresne Glossar. Peculiarem fuisse Episcoporum vestem, colligir Dominicus Macer ex Testam. S. Remigii, ubi inter alia habetur, Futuro Episcopo Amphibalum album Paschale relinquo, vide eum in Hierolexico, ut et fratrem eius Carolum, qui Ampbibalum cum Amphimallo idem esse negans, cum Heteromallo potius convenire, contendit.Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.